SCARUS

SCARUS
SCARUS
principem inter pisces saxatiles, iudice Galenô, locum tenet. pro quo Diphilus est apud Athenaeum l. 8. Χκάρος ἁπαλόσαρκος, ψαθυρὸς, γλυκὺς, κοῦφος, ἐυπεπτος, ἐυανοίδοτος, ἐυκοίλιος. Scarus tenerâ est carne, friatilis, dulcis, levis, concoctu facilis, facile redditur, ventrem mollit. Romani vero non inter saxatiles modo, sed pisces universos, primum ei locum tribuerunt. Unde Plin. l. 9. c. 17. Nunc scaro datur principatus; qui solus piscium dicitur ruminare, herhisque vesci, non aliis piscibus. Et l. 32. c. ult. Scarus principalis hodie. Ubi caute priori loco nunc: alteri hodie adiunxit. Primus enim penes acipenserem hic honos erat: forte cum parum cognitus esset Scarus. Fuit enim hic Romanis peregrinus, Mari ille Carpathio maxime frequens, Plin. l. 9. c. 17. Unde Columella l. 8. c. 16. Scarus Asiae Graeciaeque littoribus, Siciliâ
tenus, frequentissimis exit; numquam in Ligusticum. Et aequalis eius Petronius,
------ ------ Siculo Scarus aequere mersus
Ad mensam vivus perducitur.
Ac alibi,
------ ------ Ultimis ab oris
Auractus Scarus est.
Quandoque tamen tempestate aliquâ, ab Carpathio et Siculo mari, in mare Tyrrhenum fuisse compulsos, innuit Horat. Epod. od. 2, v. 49.
Non me Lucrina iuverint conchylia,
Magisve rhombus aut scari,
Si quos Lois iatonana fluctibus
Hiems ad hoc vertat mare.
Sed sponte numquam ultra Siculum mare prodibant: quae causa, quod Fab. Quintilianus, homo quidem Hispanus, sed Romae agens, l. 5. c. 10. scribat; Non elopem nostro mari, non scarum ducas. Itaque iam imperante Tiberiô, ratio inita est eum hic seminandi. Qua de re sic Macrob. Saturnal. l. 2. c. 16. Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis; Nam Octavius praefectus classis, sciens Scarum adeo Italiae littoribus ignotum, ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam, inter Hostiam et Campaniae littis, in mare sparsit; mirôque ac novô exemplo pisces in mari, tamquam in terra fruges, seminavit: idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquenniô dedit operam, ut si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumen confestim et inviolaium mari redderet, Plin. Optatum vocat l. 9. c. 17. Scarus promuntorium Troadis Lecton sponte numquam transit. Inde advectos, Tiberio Claudio Principe, Optatus, Libertus eius, Praesectus clasis, inter Ostiam etc. Quae tamen opera, seu Optari, seu Octavii, non diu videtur fuisse utilis. Nam et postea rarus is piscis, ut ante: hôc genere, quod satum erat in mari Tyrrheno, partim intereunte paulatim, partim ad mares Sculum ac Carpathium, unde venerat, iterum remeante: Coeterum iam, ante bellum Persicum, Romanis hunc piscem fuisse cognitum, indicat Ennius, qui temporibus Hannibalis ac deinceps claruit. Is enim in Phagesiorum fragm. quod apud Appuleium Apolog. l. 1. legere est Scarum vocat cerebrum Iovis:
Scarum praeterii, cerebrum Iovis pene supremi,
Hectoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque.
Nempe loquutus more Graecorum, quibus, quidquid est delicatum, Διὸς ἐγκέφαλος nominatur. Praecipue vero commendabatur assatus, Athen. l. 7. Cum autem illorum caro tantopere laudaretur, longe tamen praeferebantur viscera. Unde in Vitellii patina, apud Sueton. legimus fuisse Scarorum iecinora. Imo Martialis l. 13. Epigr. 84. visceribus solum reservatis, carnem eoquo reddi iubet. At immensi res elogii est, quod Epicharmus in Hebes nuptiis, apud Athenaeum librô citatô, de sparo et scaro, inquit:
Τῶν οὐδὲ τὸ σκὼρ θεμιτὸν ἐκβαλεῖν θεοῖς,
Abicere quorum stercus haut fas est Diis.
Ut non iecur modo, sed etiam intestina, videantur in summo fuisse honore. Interim summa eius raritas, unde, quia in sacris parsimonia observabatur, ex squamosis solum pollucere Scarum non licuit: quam Legem a Numa Pompilio latam putat Ios. Scaliger. Verum iam iis temporibus notum fuisse Romae Scarum, vero simile haud est. Quare potius censet Vossius, a Numa, vel alio, antiquis fuisse temporibus sancitum: Pisces. quei. squamosi. non. sunt. nei. polluceto. Posteaquam vero innoruit Scarus, qui ob raritatem magni venibat, lege eum parsimoniae causâ fuisse exceptum, ne epulae ad pulvinaria magnô nimis constarent; additumque: Squamosos. omneis. praeter. Scarum. polluceto. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 4. c. 24. Inter peregrina ciborum genera, Scaros Cilices habet A. Gellius l. 7. c. 16. ubi sic dictos ait Anton. thysius ICtus quod Carpathio mari, cui Cilicium vicinum, frequentes essent, ut dictum. Captura piscis huius ex Aeliano l. 1. c. 2. et Oppiani Α῾λιευτικ. l. 3. sic habet: Cum inexplebilis ei in feminam cupiditas sit, Piscatores comprehensae feminae summum os ad tenuem funiculum ex sparto confectum alligant, eamque vivam per mare trahunt, ubi eorum cubilia esse nôrunt. Conficiunt etiam grave plumbum figurâ rotundum, longitudine trium digitorum, quô ex chordis appensô, regitur femina captiva: interim aliquis corum nassae in piscatorio navigio accommodatae os late diducit, datque operam, ut ea in Scarum captum convertatur; sensim enim demittitur lapide ad certam mensuram factô. Tum mares visâ feminâ undique circumcursantes alius alium praevertere eique appropinquare et contingere student: quod conspiciens, qui feminam ducit, sensim insidiis collocatis, recta ad nassam illos pertrahit, qui cum eo proxime accesserunt, plumbum in Interiorem partem a Piscatore traductum et linea decidens feminam in nassam detrahit, atque ita simul insluentes mates praedam facit. Hieroglyphicum in perniciem trahentis luxuriei. Vide Nicol Causinum de Symbol. Aegypt. Sap. Post Scarum, inter saxatiles, laudatissimum esse Turdum et Merulam, docet Voss. ubi supra. A Scaro vero gemma Scarites dicta, memoratur Plinio l. 37. c. 11. Ab animalibus cognominantur, careinias ---- scorpites scorpionis aut colore aut effigie, scarites seari piscis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Scarus — Poisson perroquet …   Wikipédia en Français

  • Scarus — Sca rus, n. [L. See {Scar} a kind of fish.] (Zo[ o]l.) A Mediterranean food fish ({Sparisoma scarus}) of excellent quality and highly valued by the Romans; called also {parrot fish}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Scarus — Scarus, 1) (röm. Ant.), Fisch aus den griechischen Meeren; zu Plinius Zeit Leckerbissen auf römischen Tafeln; 2) s. Papagaifisch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Scarus — Scarus, der Papageifisch …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Scarus — Taxobox name = Scarus fossil range = Early Oligocene to Present [cite journal|last=Sepkoski first=Jack|title=A compendium of fossil marine animal genera|journal=Bulletins of American Paleontology|volume=vol.364|pages=p.560|publisher=… …   Wikipedia

  • Scarus — Poisson perroquet Scar …   Wikipédia en Français

  • Scarus — paprastosios papūgžuvės statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Scarus angl. parrot fishes rus. лоро; рыбы попугаи; скары ryšiai: platesnis terminas – papūgžuvinės siauresnis terminas – dryžapilvė papūgžuvė… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • scarus — n. any fish of the genus Scarus, with brightly coloured scales, and teeth fused to form a parrot like beak used for eating coral. Also called parrot fish. Etymology: L f. Gk skaros …   Useful english dictionary

  • Scarus ferrugineus — Scarus ferrugineus …   Wikipédia en Français

  • Scarus coelestinus — Zawag bleu …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”